CASTRATIO Marium

CASTRATIO Marium
CASTRATIO Marium
olim hodieque multo in usu, vetita est LL. Domitiani, Nervae, Hadriani, simulque citcumcisioni Iudaeorum fibula imposita, qui bellum proin Hadriano moverunt, a Pio tandem auxiliari lege iinperatâ, Casaubonus ad Spartian. in Hadriano Caes. c. 14. Sed et iam Noachirlis castrationem vetitam aiunt Magistris unoque ore pronuntiaut, Istraeliris ne ullum quidem animal ex lege castrare licuiste, Levit. c. 22. v. 24. quod et diserte habetur, apud Flav. Iosephum adv. Apionem, l. 2. Eousque Valesiorum haeresi, quae omnes castrari voluit, Augustin. de Haeres. c. 37. Hebraei adversati sunt: ut falso tradat Strabo, genti huic ἐκτομμ`ς, exsectiones pariter atque περιτομὰς, circumcisiones, fuilsle in usu, Geogr. l. 16. Vide Ioann. Seldeumum de Iure Nat. et Gent. iuxta disciplin. Ebraeor. l. 7. c. 3. In poenam tamen castratione multati occurrunt servi, in adulterio et furto deprehensi, in Lege Sal. tit. 27. §. 4. tit. 42. §. 4. 15. Paederastae, in L. Wisigoth. lib. 3. tit. 5. §. 5. 7. et apud Theophanum. p. 151. Mulierum oppressores, in LL. Wilhelmi Nothi, apud Bromptonum, p. 982. et Knyghronum A. C. 1087. οἱ Α᾿λογευμένοι καὶ Κτηνοβάται, apud Harmenopulum, l. 6. tit. 4. Etiam proditor quidam oculorum et genitalium mutilatione pumtus, legitur, apud Egugenim in Ludovico VI. p. 1308. laudatum Carolo du Fresne in Glossar. Instrumentum, inter alia, concha Cycheriaca, seu murex, quas voces vide. Coeterum qui huic mutilationi apad Romanos destinbantur, ab ipso ubere materno ad
id rapiebautur; ancillarum inprimis, ac fervarum filii, uti diseimus ex Papinio Statio, l. 3. Sylv 4. v. 74. ubi de Domitiami lege praedictâ,
----- ----- ----- nunc srangere sexum,
Atque honinem mutare nefas, gavisaque solos,
Quos genuit, Natur a videt, nec lege sinistrâ
Ferre timent famulae natorum pondera matres.
Et Claudiano, ubi de Eutropio Ait, l. 1. v. 45.
------- ------ rapitur castrandus ab ipso
Ubere, suscipiunt, matris post viscera, poenae.
Sed et adultos exsecabant. Idem Statius, l. 4. sylv. 3. in Via Damitiana, v. 13.
Qui fortem vetat interire sexum:
Et Censor prohibet mares adultos
Pulchrae supplicium timere formae, etc.
Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium d. l. et plura hanc in rem infra ubi de Eunuchis et Spadombus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”